# CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506) 1.12-13

Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506), Lines 1.12-1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbus/christophorus-columbus-c-1451-1506/1.12

Dixi, quemadmodum sum progressus antea insulam Iohanam per rectum tramitem occasus in ori[f. 34r]entem miliaria .cccxxij. Secundum quam viam et intervallum itineris: possum dicere hanc Iohanam esse maiorem Anglia et Scotia simul. Namque ultra dicta .cccxxij. passuum milia: in ea parte, que ad occidentem prospectat, due (quas non pecii) supersunt provincie, quarum alteram Indi Avan vocant. Cuius accole caudati nascuntur. Tendentur in longitudinen ad miliaria .clxxx., ut ab his, quos veho mecum, Indis percepi, qui omnis has callent insulas.
Hispane vero ambitus maior est tota Hispania a Cologna usque ad Fontem Rabidum; hincque facile arguitur quod quartum eius latus, quod ipse per rectam lineam occidentis in orientem traieci, miliaria continet .dlxllll. Hæc insula est affectanda, et affectata non spernenda. In quaetsi aliarum omnium, ut dixi, pro invictissimo Rege nostro solemniter possessionem accepi, earumque imperiun dicto Regi penitus committiturin oportuniori tamen loco atque omni lucro et commertio condecenti cuiusdam magne ville, cui Nativitatis domini nomen dedimus, possessionem peculiariter accepi, ibique arcem quandam erigere extemplo iussi, que modo iam debet esse peracta. In qua homines, qui necessarii sunt visi, cum omni armorum genere et ultra annum victu oportuno reliqui; item quandam caravellam et pro aliis construendis tam in hac arte quam in ceteris peritos ac eiusdem insule Regis erga nos benivolentiam et familiaritaten incredibilem. Sunt enim gentes ille ama[f. 34v]biles admodum et benigne eo, quod Rex prædictus me fratrem suum dici gloriabatur. Et si animum revocarent et his, qui in arce manserunt nocere velint, nequeunt, quia armis carent, nudi incedunt et nimium timidi. Ideo dictam arcem tenentes duntaxat possunt totam eam insulam nullo sibi imminente discrimine (dummodo leges, quas dedimus, ac regimen non excedant) facile detinere.

---

Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columbus.
