# CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506) 1.4-6

Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506), Lines 1.4-1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbus/christophorus-columbus-c-1451-1506/1.4

Interea ego iam intellexeram a quibusdam Indis, quos ibidem susceperam, quomodo huiusmodi provincia insula quidem erat. Et sic perrexi orientem versus eius semper stringens littora usque ad miliaria .cccxxij., ubi ipsius insulæ sunt extrema. Hinc aliam insulam ad [f. 31r] orientem prospexi distantem ab hac Iohanna miliaribus .liiij. Quam protinus Hispanam dixi in eamque concessi et direxi iter quasi per septentrionem, quemadmodum in Iohanna, ad orientem miliaria .dlxiiij.
Quæ dicta Iohanna et alie ibidem insule quam fertilissime existunt. Hæc multis atque tutissimus et latis nec aliis, quos unquam viderim, comparandis portibus est circumdata. Multi maximi et salubres hanc interfluunt fluvii, multi quoque et eminentissimi in ea sunt montes. Omnes he insule sunt pulcerrime et variis distincte figuris, pervie et maxima arborum varietate sidera lambentium plene. Quas nunquam foliis privari credo, quippe vidi eas ita virentes atque decoras, ceu mense Maio in Hispania solent esse. Quarum alie florentes, alie fructuose, alie in alio statu secundum uniuscuiusque qualitatem vigebant. Garriebat philomena et alii passeres varii ac innumeri mense Novembris, quo ipse per eas deambulabam. Sunt preterea in dicta insula Iohanna septem vel octo palmarum genera. Quæ proceritate et pulchritudine (quemadmodum cetere omnes arbores, herbe fructusque) nostras facile exuperant. Sunt et mirabiles pinus, agri et prata vastissima, varie aves, varia mella variaque metalla, ferro excepto.
In ea autem, quam Hispanam supra diximus nuncupari, maximi sunt montes ac pulchri, vasta rura, nemora, campi feracissimi seri pa<s>c<u>isque et condendis edificiis aptissimi. Portuum in hac insula commoditas et præstantia flumi[f. 31v]num copia salubritate admixta hominumquæ nisi quis videritcredulitatem superat. Huius arbores, pascua et fructus multum ab illis Iohane differunt. Hæc præterea Hispana diverso aromatis genere, auro metallisque abundat.

---

Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columbus.
