Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.1
Not analysed yet
[1] Quoniam de cultu agrorum abunde primo volumine praecepissevidemur, non intempestiva erit arborum virgultorumque cura, quae vel maximapars habetur rei rusticae placet igitur, sicuti Vergilio, nobis quoqueduo esse genera surculorum, quorum alterum sua sponte gignitur, alterumcura mortalium procedit: illud, quod non ope humana provenit, materiaemagis aptum, hoc, cui labor adhibetur, idoneum fructibus. [2] De hoc itaque praecipiendum est, atque id ipsum genustripertito dividitur; nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea, ficus, pirus, vel frutex, ut violae, rosae, harundines, vel tertium quiddam, quodneque arborem neque fruticem proprie dixerimus, sicuti est vitis. [3] Arborum et fruticum docebimus cultum, si prius devitibus praeceperimus. DE VITIARIO FACIENDO. Qui vineam vel arbustum constituere volet, seminaria priusfacere debebit; sic enim sciet cuius generis vitem positurus sit. Nam quaepretio parata disponitur, certam generositatis fidem non habet, quoniamdubium est, an is qui vendidit legendis seminibus adhibuerit diligentiam; tum etiam quod ex longinquo petitur, parum familiariter nostro solo venit, propter quod difficilius convalescit alienum exterae regionis. [4] Optimum est itaque eodem agro, quo vitem disposituruses, vel certe vicino facere seminarium, idque multum refert loci natura. Nam si colles vineis vel arbustis occupaturus es, providendum est, ut siccissimoloco fiat seminarium et iam quasi ab incunabulis vitis exiguo adsuescathumore; aliter cum transtuleris de humido in aridum locum, viduata pristinoalimento deficiet. [5] At si campestres et uliginosos agros possidebis, proderit quoque seminarium simili loco facere et vitem largo consuescerehumore. Nam quae ex sicco in aquosum agrum transfertur, utcumque putrescit. Ipsum autem agrum, quem seminario destinaveris planum et sucosum, sat eritbipalio vertere, quod vocant rustici sestertium. Ea repastinatio altitudinishabet plus sesquipedem, minus tamen quam duos pedes. Iugerum agri vertituroperis quinquaginta. [6] Collem autem et clivosum modum iugeri, sed ne minusduobus pedibus alte, repastinaveris operis sexaginta: vel si eodem loco, quo vineam ordinaturus es, facere voles seminarium, tribus pedibus alterepastinabis iugerum operis octoginta; ita tamen si neque lapis neque tophusaut alia materia difficilior intervenit, quae res quot operas absumat parumcertum est. Nos autem de terreno loquimur.