Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.12
Not analysed yet
[1] Simulatque uva variari coeperit, fodito tertiam fossuramet cum iam maturescet, ante meridiem, priusquam calere incipiet, cum desierit, post meridiem fodito pulveremque excitato; ea res et a sole et a nebulamaxime uvam defendit. Lutulentam terram neque arare neque fodere oportet, quia valde durescit et finditur. [2] Bidentibus terram vertere utilius est, quam aratro. Bidens aequaliter totam terram vertit; aratrum praeterquam quod scamnafacit, tum etiam boves, qui arant, aliquantum virgarum et interdum totasvites frangunt. Finis autem fodiendi vineam nullus est; nam quanto saepiusfoderis, tanto uberiorem fructum reperies.