Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.15
Not analysed yet
NE SORICES UVAS COMEDANT. [1] Vites, quae secundum aedificia sunt, a soricibus aut muribusinfestantur. Id ne fiat, plenam lunam observabimus, cum erit in signo Leonisvel Scorpionis vel Sagittarii vel Tauri et noctu ad lunam putabimus. NE VOLUCRA VITEM LAEDAT. Genus est animalis, volucra appellatur; id fere praeroditteneros adhuc pampinos et uvas. Quod ne fiat, falces, quibus vineam putaveris, peracta putatione, sanguine ursino linito; vel si pellem fibri habueris, in ipsa putatione, quotiens falcem acueris, ea pelle aciem detergeto atqueita putare incipito. Quoniam de vineis abunde diximus, de arbustis praecipiamus.