# De Arboribus 1.17

Columella, De Arboribus, De Arboribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-arboribus/1.17

DE OLIVETO. [1] Olea maxime collibus siccis et argillosis gaudet; at humidiscampis et pinguibus laetam frondem sine fructu adfert. Melius autem truncisquam plantis olivetum constituitur. Magoni placet siccis locis olivam autumnopost aequinoctium seri ante brumam; nostrae aetatis agricolae fere vernumtempus circa Kal. Maias servant. [2] Oportet autem scrobem oleae quoquoversus pedes quaternospatere, in imum scrobem lapidem glareamque abicere, deinde super terramquattuor digitorum inicere, tum arbusculam deponere ita rectam, ut quodscrobe exstiterit, in medio sit, arbusculam autem a tempestatibus tueridiligenter adminiculando et terram, quae in scrobem reponitur, stercoremiscere. [3] Oleam decet inter sexagenos pedes disponi, ut spatiumin latitudinem crescendi habeat; nam quae in proceritatem extenduntur, evanidae fiunt parumque fructus ferunt. Optima est oleo Liciniana, posiasecunda oleo, escae orchites. Sunt et regiae et radii non sine specie nequeoleo neque esui tam gratae quam quas supra diximus. Si oleam posueris eoloco, unde quercus effossa est, emorietur, ideo quod quidam vermes, quiraucae dicuntur, in radice quercus nascuntur eique maxime semina oleaeconsumunt. Si in olea unus ramus aliquanto ceteris laetior est, nisi eumrecideris, arbor tota fiet retorrida. [4] Omnes arbusculas prius quam transferas, rubrica notareconvenit, ut, cum serentur, easdem caeli partes aspiciant, quas etiam inseminario conspexerant; alioquin frigore vel calore laborabunt ab iis partibus, quas contra consuetudinem sub alio aere positas habuerint.

---

Columella, De Arboribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
