Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.18
Not analysed yet
DE POMARIO CONSTITUENDO. [1] Priusquam pomarium constituas, quam magnum habere voles, circummunito macerie aut fossa, ita ut non solum pecori, sed nec hominitransitus sit nisi per ostium, dum adolescant semina. Nam si saepius cacuminamanu praefracta aut a pecore praerosa fuerint in perpetuum corrumpuntur. [2] Generatim autem arbores disponere utile est, maximene inbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine suntpares neque pariter crescunt. Terra, quae vitibus apta est, eadem quoqueutilis est arboribus.