# De Arboribus 1.2

Columella, De Arboribus, De Arboribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-arboribus/1.2

QUALIA SEMINA ET QUANDO LEGAS. [1] Peracta repastinatione, mense Februario vel prima parteMartii semina legito. Sunt autem optima, quae de vitibus notatis leguntur. Nam cui cordi est bona seminaria facere, circa vindemiam vites, quae etmagnum et incorruptum fructum ad maturitatem perduxerunt, rubrica cum aceto, ne pluviis abluatur, permixta denotat, nec hoc uno tantummodo anno facit, sed continuis tribus vel pluribus vindemiis easdem vites inspicit, an perseverentesse fecundae; tum enim manifestum est generositatis vitium, non anni ubertatefructum provenire. [2] Si conpluribus vindemiis eundem tenorem servarint, ex eiusmodi vitibus lecta semina multum bonumque vinum praebebunt. Namqualiscumque generis uvae, quae integrae et incorruptae ad maturitatemperveniunt, longe melioris saporis vinum faciunt quam quae praecipienturaestu aut alia de causa.

---

Columella, De Arboribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
