Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.22
Not analysed yet
DE CETERIS POMIS. [1] Nucem Graecam serito Arcturi signo vel circa Kal. Februarias, quia prima gemmascit. Agrum calidum, durum, siccum desiderat. Nam in locisdiversis eiusmodi natura si posueris nucem, protinus putrescet. Ante quamnucem deponas, in aqua mulsa, ne nimis dulci macerato; ita iucundiorissaporis fructum, cum adoleverit, praebebit et interim melius atque celeriusnascetur. [2] Ternas nuces in trigonum statuito, parsque acutiorinferior sit, quia inde radices mittit, nuxque a nuce minime palmo absitet anceps ad Favonium spectet. Omnis nux unam radicem mittit et simplicistilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercitarecuruatur et extensa in modum ramorum alias radices emittit. Nucem Graecamet Avellanam Tarentinas hoc modo facere poteris. [3] In quo scrobe destinaveris nuces serere, terram minutamin modum semipedis ponito ibique semen ferulae iacito. Cum ferula fueritenata, eam findito et in medullam eius sine putamine nucem Graecam velAvellanam abscondito et ita adobruito. Hoc ante Kal. Martias facito, veletiam inter Nonas et Idus Martias. Hoc eodem tempore iuglandem et pineamet castaneam serere oportet.