# De Arboribus 1.25

Columella, De Arboribus, De Arboribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-arboribus/1.25

[1] Mala aestiva, cydonea, sorba, pruna post mediam hiememusque in Idus Februarias serito. Morum ab Idibus Februariis usque in aequinoctiumvernale recte seres. Siliquam Graecam, quam quidam ceratium vocant, itemPersicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala si parum feracia erunt, per forata arbore lapidem adigito; ita librum arboris inolescere sinito. DE SEMINARIO FACIENDO. [2] Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in hortis, ubi et subacta et stercorata terra est, per pulvinos arearum disponereconvenit, deinde cum tenuerint, danda est opera, ut dum teneros ramuloshabent, veluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur;et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia foliadecerpere expediet et ita crassis harundinibus, quae ab una parte nodosintegros habent, quasi pilleolos induere atque ita a frigore et gelicidiisteneras adhuc virgas tueri. Post quartum et vicesimum deinde mensem, sivetransferre et disponere in ordinem voles seu inserere, satis tuto utrumquefacies.

---

Columella, De Arboribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
