# De Arboribus 1.27

Columella, De Arboribus, De Arboribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-arboribus/1.27

[1] Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorumin omnem arborem inseri et illam quasi infinitionem, qua nos paulo anteusi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum tradendamque posterisrationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri. [2] Quod ne longiori exordio legentes fatigemus, unumquasi exemplum subiciemus, qua similitudine quod quisque genus volet omniarbori poterit inserere. OLIVAM FICO INSERERE. Scrobem quoquoversus pedum quattuor ab arbore olivae tamlonge fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere. In scrobemdeinde fici arbusculam deponito diligentiamque adhibeto, ut robusta etnitida fiat. [3] Post triennium aut quinquennium, cum iam satis amplumincrementum ceperit, ramum olivae, qui videbitur nitidissimus, deflecteet ad crus arboris ficulneae religa atque ita amputatis ceteris ramulisea tantum cacumina, quae inserere voles, relinquito; tum arborem fici detruncatoplagamque levato et mediam cuneo findito. [4] Cacumina deinde olivae, sicuti matri inhaerent, utraqueparte adradito et ita fissurae fici aptato cuneumque eximito et diligenterconligato, ne qua vi revellantur. Sic interposito triennio coalescet ficusolivae, et tum demum quarto anno, cum bene coierit, velut propaginis ramulosolivae ramos a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseritur.

---

Columella, De Arboribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
