Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.29
Not analysed yet
DE SALICE ET GENISTA. [1] Salicem et genistam crescente luna vere circa Kal. Martiasserito. Salix humida loca desiderat, genista etiam sicca, utraque tamencirca vineam opportune seruntur, quoniam palmitibus idonea praebent vincula. DE HARUNDINE. Harundo optime seritur, quos alii bulbos, alii oculosvocant. Simulatque terram bipalio repastinaveris, radicem harundinis acutafalce praesectam inpendenti pluvia disponito. [2] Sunt, qui harundines integras sternant, quoniam exomnibus nodis strata harundines emittat. Sed fere hoc genus evanidam exilemqueet humilem harundinem adfert. Melior itaque satio est ea, quam prius demonstravimus. Placet autem omnibus annis, simul harundinem cecideris, locum alte et aequaliterconfodere atque ita rigare.