# De Arboribus 1.3

Columella, De Arboribus, De Arboribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-arboribus/1.3

QUEM AD MODUM SEMINA ELIGAS. [1] Semina autem eligito grandi acino, tenui folliculo, paucisminutisque vinaceis, dulci sapore. Optima habentur a lumbis, secunda abhumeris, tertia a summo vertice vitis lecta, quae celerrime conprehenduntet sunt feraciora, sed aeque celeriter senescunt. Pampinaria sarmenta deponinon placet, quia sterilia sunt. Locis pinguibus et planis et humidis praecoquesvites serito, raris acinis, brevibus nodis, inbecillas (nam tali generivitium eiusmodi ager aptus est); [2] locis aridis et macris et siccis vitem sero maturantemet validam crebrisque acinis. Quod si pingui agro validas vites deposueris, pampinis magis eluxuriabuntur, et qualemcumque fructum tulerint, ad maturitatemnon perducent; rursus inbecillae exili agro celeriter deficient exiguumquefructum dabunt. Unumquodque genus vitium separatim serito; ita suo quodquetempore putabis et vindemiaveris. [3] Semina cum novello sarmento deposita cito conprehenduntet valenter crescunt, sed celeriter senescunt; at quae vetere sarmentopanguntur, tardius convalescunt, sed tardius deficiunt. Semina quam recentissimaterrae mandare convenit. Si tamen mora intervenerit, quo minus statim serantur, quam diligentissime obrui tota oportet eo loco, unde neque pluvias nequeventos sentire possint. Plantaria facito ab exoriente ad decimam lunamet a vicensima ad tricesimam. [4] Haec vel melior est vitibus satio. Sed cum seras, frigidos ventos vitato. DE MALLEOLIS. Malleolum sic deponito. Virgam malleolarem non ampliusquam sex gemmarum esse convenit, ita tamen sunt, si brevia internodia habent. Eius imam partem quam in terram demissurus es, acutissima falce iuxta nodum, sic ne gemmam laedas, rotunda plaga amputato et statim fimo bubulo linito:tum in terram bene pastinatam et stercoratam rectum sarmentum defigito, ita ut ne minus quattuor gemmae abscondantur. [5] Pedale quoquoversus spatium sat erit inter seminarelinqui; cum conprehenderint, identidem pampinentur, ne plura sarmenta, quam debent, nutriant. Item quam saepissime fodiantur, ferro ne tangantur. Vicensimo et quarto mense resecentur, post tricesimum et sextum mensemtransferantur. DE VINEIS CONSTITUENDIS. In agro requieto vineam ponito. Nam ubi vinea fuit, quodcitius decimo anno severis, aegrius conprehendet nec umquam roborabitur. [6] Agrum antequam vineis obseras, explorato qualis saporis sit; talemenim etiam gustum vini praebebit. Sapor autem, sicuti primo docuimus volumine, conprehendetur, si terram aqua diluas et, cum consederit, tum demum aquamdegustes. Aptissima vitibus terra est harenosa, sub qua constitit dulcishumor, probus consimilis ager, cui subest tophus, aeque utilis congestaet mota terra. Sabulum quoque, cui subest dulcis argilla, vitibus convenit. Omnis autem, qui per aestatem finditur ager, vitibus arboribusque inutilis. Terra inferior alit vitem et arborem, superior custodit. [7] Saxa summa parte terrae vites et arbores laedunt, ima parte refrigerant, et mediocri raritudine optima est vitibus terra;sed ea, quae transmittit imbres aut rursus in summo diu retinet, vitandaest. Utilissima autem est superior modice rara, circa radices densa. Montibusclivisque difficulter vineae convalescunt, sed firmum probumque saporemvini praebent. Humidis et planis locis robustissimae, sed infirmi saporisvinum nec perenne faciunt. Et quoniam de seminibus atque habitu soli praecepimus, nunc de genere vinearum disputabimus.

---

Columella, De Arboribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
