# De re rustica, liber X 1-46

Columella, De re rustica, liber X, Lines 1-46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-liber-x/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columella/de-re-rustica-liber-x/1

Hortorum quoque te cultus, Siluine, docebo,
Atque ea quae quondam spatiis exclusus iniquis,
Cum caneret laetas segetes et munera Bacchi,
Et te, magna Pales, necnon caelestia mella,
Vergilius nobis post se memoranda reliquit.
Principio sedem numeroso praebeat horto
Pinguis ager putris glebae resolutaque terga
Qui gerit, et fossus gracilis imitatur harenas,
Atque habilis natura soli, quae gramine laeto
Parturit, et rutilas ebuli creat uuida bacas.
Nam neque sicca placet, nec quae stagnata palude
Perpetitur querulae semper conuicia ranae.
Tum quae sponte sua frondosas educat ulmos
Palmitibusque feris laetatur, et aspera siluis
Achradis, aut pruni lapidosis obruta pomis
Gaudet, et iniussi consternitur ubere mali;
Sed negat elleboros, et noxia carbasa suco,
Nec patitur taxos, nec strenua toxica sudat,
Quamuis semihominis uesano gramine feta
Mandragorae pariat flores maestamque cicutam
Nec manibus mitis ferulas nec cruribus aequa
Terga rubi spinisque ferat paliuron acutis.
Vicini quoque sint amnes, quos incola durus
Attrahat auxilio semper sitientibus hortis,
Aut fons illacrimet putei non sede profunda,
Ne grauis hausuris tendentibus ilia uellat.
Talis humus uel parietibus uel saepibus hirtis
Claudatur, ne sit pecori neu peruia furi.
Neu tibi Daedaliae quaerantur munera dextrae,
Nec Polyclitea nec Phradmonis aut Ageladae
Arte laboretur, sed truncum forte dolatum
Arboris antiquae numen uenerare Priapi
Terribilis membri, medio qui semper in horto
Inguinibus puero, praedoni falce minetur.
Ergo age nunc cultus et tempora quaeque serendis
Seminibus, quae cura satis, quo sidere primum
Nascantur flores Paestique rosaria gemment,
Quo Bacchi genus aut aliena stirpe grauata
Mitis adoptatis curuetur frugibus arbos,
Pierides tenui deducite carmine Musae.
Oceani sitiens cum iam Canis hauserit undas,
Et paribus Titan orbem librauerit horis,
Cum satur Autumnus quassans sua tempora pomis
Sordidus et musto spumantis exprimet uuas,
Tum mihi ferrato uersetur robore palae
Dulcis humus, si iam pluuiis defessa madebit.

---

Columella, De re rustica, liber X. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COLVM%7Creru%7C010.
