# De re rustica, liber X 378-422

Columella, De re rustica, liber X, Lines 378-422. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-liber-x/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columella/de-re-rustica-liber-x/378

Tum modo dependens trichilis, modo more chelydri
Sole sub aestiuo gelidas per graminis umbras
Intortus cucumis praegnasque cucurbita serpit.
Vna neque est illis facies: nam si tibi cordi
Longior est, gracili capitis quae uertice pendet,
E tenui collo semen lege; siue globosi
Corporis atque utero nimium quae uasta tumescit,
Ventre leges medio; subolem dabit illa capacem
Naryciae picis aut Actaei mellis Hymetti
Aut habilem lymphis famulam Bacchoue lagoenam,
Tum pueros eadem fluuiis innare docebit.
Liuidus at cucumis, grauida qui nascitur aluo
Hirtus et ut coluber nodoso gramine tectus
Ventre cubat flexo semper collectus in orbem,
Noxius exacuit morbos aestatis iniquae.
Fetidus hic suco, pingui quoque semine fartus.
At qui sub trichila manantem repit ad undam
Labentemque sequens nimium tenuatur amore,
Candidus, effetae tremebundior ubere porcae,
Mollior infuso calathis modo lacte gelato,
Dulcis erit riguoque madescit luteus aruo
Et feret auxilium quondam mortalibus aegris.
Cum canis Erigones flagrans Hyperionis aestu
Arboreos aperit fetus cumulataque moris
Candida sanguineo manat fiscella cruore,
Tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus
Armeniisque et cereolis prunisque Damasci
Stipantur calathi et pomis, quae barbara Persis
Miserat, ut fama est, patriis armata uenenis.
At nunc expositi paruo discrimine leti
Ambrosios praebent sucos, oblita nocendi.
Quin etiam eiusdem gentis de nomine dicta
Exiguo properant mitescere Persica malo.
Tempestiua madent quae maxima Gallia donat,
Frigoribus pigro ueniunt Asiatica fetu.
At grauis Arcturi sub sidere parturit arbos
Liuia, Chalcidicis et caunis aemula Chiis,
Purpureaeque Chelidoniae pinguesque Mariscae
Et callistruthis, roseo quae semine ridet,
Albaque, quae seruat flauae cognomina cerae,
Scissa Lybisca simul, picto quoque Lydia tergo.
Quin et Tardipedi sacris iam rite solutis
Nube noua seritur, caeli pendentibus undis,
Gongylis, illustri mittit quam Nursia campo,
Quaeque Amiterninis defertur bunias aruis.

---

Columella, De re rustica, liber X. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COLVM%7Creru%7C010.
