Latin
Lines 47-93
Columella, De re rustica, liber X 47-93
Not analysed yet
At si cruda manet caelo durata sereno,
Tum iussi ueniant decliui tramite riui,
Terra bibat fontis et hiantia compleat ora.
Quod si nec caeli nec campi competit umor,
Ingeniumque loci uel Iuppiter abnegat imbrem,
Exspectetur hiemps dum Bacchi Gnosius ardor
Aequore caeruleo celetur uertice mundi,
Solis et aduersos metuant Atlantides ortus.
Atque ubi iam tuto necdum confisus Olympo
Sed trepidus profugit chelas et spicula Phoebus
Dira Nepae tergoque Croti festinat equino,
Nescia plebs generis matri ne parcite falsae.
Ista Prometheae genetrix fuit altera cretae;
Altera nos enixa parens, quo tempore saeuos
Tellurem ponto mersit Neptunus, et imum
Concutiens barathrum Lethaeas terruit undas.
Tumque semel Stygium regem uidere trementem
Tartara, cum pelagi streperent sub pondere Manes.
Nos fecunda manus uiduo mortalibus orbe
Progenerat, nos abruptae tum montibus altis
Deucalioneae cautes peperere. Sed ecce
Durior aeternusque uocat labor: eia age segnis
Pellite nunc somnos, et curui uomere dentis
Iam uiridis lacerate comas, iam scindite amictus.
Tu grauibus rastris cunctantia perfode terga,
Tu penitus latis eradere uiscera marris
Ne dubita, et summo feruentia caespite mixta
Ponere, quae canis iaceant urenda pruinis,
Verberibus gelidis iraeque obnoxia Cauri,
Alliget ut saeuus Boreas Eurusque resoluat.
Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumae
Candidus aprica Zephyrus regelauerit aura
Sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo,
Veris et aduentum nidis cantabit hirundo,
Rudere tum pingui, solido uel stercore aselli,
Armentiue fimo saturet ieiunia terrae
Ipse ferens holitor diruptos pondere qualos,
Pabula nec pudeat fisso praebere nouali
Immundis quaecunque uomit latrina cloacis.
Densaque iam pluuiis durataque summa pruinis
Aequora dulcis humi repetat mucrone bidentis.
Mox bene cum glebis uiuacem caespitis herbam
Contundat marrae uel fracti dente ligonis,
Putria maturi soluantur ut ubera campi.
Tunc quoque trita solo splendentia sarcula sumat
Angustosque foros aduerso limite ducens,
Rursus in obliquum distinguat tramite paruo.