Latin
Book 11, lines 11.1.78-11.1.107
Columella, De Re Rustica Libri XII 11.1.78-107
Not analysed yet
Id. Iun. Calor incipit.
[49] XIII Kal. Iul. Sol introitum Cancro facit, tempestatem significat. XI Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ophiouchos mane occidit, tempestatem significat.
VIII et VII et VI Kal. Iul. Solstitium, Favonius et calor. III Kal. Iul. Ventosa tempestas.
[50] His diebus eadem, quae supra. Sed et viciam in pabulum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur, hordeum metere, fabam serotinam ducere, fabam maturam conterere et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere paleasque omnis recondere, alveos castrare, quos subinde nono quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et curare oportet. Nunc autem si sunt pleni atque operculati favi, demetendi sunt; sin autem maiore parte vacant aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur, itaque mellatio est differenda. Quidam in provinciis transmarinis vel hoc vel sequente mense sesama serunt.
[51] Kal. Iul. Favonius vel Auster et calor.
IIII Non. Iul. Corona occidit mane.
Pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor.
VIII Id. Iul. Capricornus medius occidit.
VII Id. Iul. Cepheus vespere exoritur, tempestatem significat.
VI Id. Iul. Prodromi flare incipiunt.
[52] His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum vervactum optime nunc iteratur et silvestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur.
Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat.
XIII Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Favonius.
[IX Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur. Interdum tempestatem significat].
VIII Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Favonius vel Auster.
[53] VII Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa.
VI Kal. Aug. Aquila exoritur.
IIII Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur; interdum tempestatem significat.
III Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem.
[54] His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa in acervum congeruntur. Iugerum stramentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et adobruere oportet. Item quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare. [55] Nam de fodiendis colendisve novellis vineis saepius iam dixi, nullum esse mensem omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. Meminisse autem oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies antelucanis et vespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus. Item quascumque vineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam et a decima usque in crepusculum fodiamus. [56] Quibusdam regionibus, sicut in Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae autem regionibus umidis possunt ultimo mense Iunio seri. Quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspendere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perveniat.