# De Re Rustica Libri XII 12.VILICA.149-154

Columella, De Re Rustica Libri XII, 12.VILICA.149 to 12.VILICA.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-libri-xii/12.VILICA.149

MALA CYDONEA QUEMADMODUM SERVENTUR. Multi cum ramulis suis arbori detrahunt et, creta figulari cum diligenter mala obruerunt, in sole siccant, deinde, si qua rimam creta fecit, luto linunt et adsiccata frigido loco suspendunt. XLVII. ALITER. Multi eadem ratione, qua granata, in scrobibus vel dolis servant cydonea, nonnulli foliis ficulneis inligant, deinde cretam figularem cum amurca subigunt et ea linunt mala, quae, cum siccata sunt, in tabulato frigido loco et sicco reponunt. Nonnulli haec eadem in patinas novas sicco gypso ita obruunt, ut altera alteram non contingat. ALITER. [2] Nihil tamen certius aut melius experti sumus, quam ut cydonea maturissima integra sine macula et sereno caelo decrescente luna legantur et in lagona nova, quae sit patentissimi oris, detersa lanugine, quae malis inest, conponantur leviter et laxe, ne collidi possint; deinde, cum ad fauces usque fuerint composita, vimineis surculis sic transversi<s> artentur, ut modice mala comprimant nec patiantur ea, cum acceperunt liquorem, sublevari; tum quam optimo et liquidissimo melle vas usque ad summum ita repleatur, ut pomum summersum sit. [3] Haec ratio non solum ipsa mala custodit sed etiam liquorem mulsi saporis praebet, qui sine noxa possit inter cib[i]um dari febricitantibus; isque vocatur melomeli. Sed cavendum est, ne, quae in melle custodire volueris, inmatura mala condantur, quoniam grossa si lecta sunt, ita indurescunt, ut usui non sint. [4] Illud vero, quod multi faciunt, ut ea dividant osseo cultro et semina eximant, quod putent ex eis pomum vitiari, supervacuum esse nun<c> docui, adeo quidem, ut, etiam si vermiculus inest, non amplius tamen corrumpantur mala, cum praedictum liquorem acceperint; nam ea mellis est natura, ut coerceat vitia nec serpere ea patiatur, qua ex causa etiam exanimum corpus hominis per annos plurimos innoxium conservat. De malis Ces<t>ianis, orbiculatis, melimelis, Matianis. [5] Itaque possunt etiam alia genera malorum, sicuti orbiculata, Ces<t>iana, melimela, Matiana[s], hoc liquore custodiri; sed quia videntur in melle dulciora fieri sic condita nec proprium saporem conservare, arculae fagineae vel etiam tiliagineae, quales sunt, in quibus vestimenta forensia conduntur, huic rei paulo ampliores praeparari debent, <e>aeque tabulato frigidissimo et siccissimo, quo neque fumus neque taeter perveniat odor, conlocantur, deinde carta substrata praedicta poma sic conponi, ut flosculi susum, pediculi deorsum spectent, quemadmodum etiam in arbore nata sunt, et ne inter se, alterum ab altero, contingantur. [6] Item observandum est, ut unumquodque genus separatim propriis arculis repona[n]tur; nam cum una clausa sunt diversa genera, inter se discordant et celerius vitiantur. Propter quod etiam conseminalium vinearum non tam[en] est firmum vinum quam si per se sincerum Amineum vel Apianum aut etiam faecin<i>um condideris. Verum, sicut supra dixi, cum diligenter mala fuerint composita, operculis arcularum contegantur, et luto paleato linantur opercula, ne introire spiritus possit.

---

Columella, DE RE RUSTICA LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
