# De Re Rustica Libri XII 12.VILICA.81-86

Columella, De Re Rustica Libri XII, 12.VILICA.81 to 12.VILICA.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-libri-xii/12.VILICA.81

DE AQUA MARINA DECOQUENDA. [4] Quod si ager maritimus est, silentibus ventis de alto quam quietissimo mari sumenda est aqua et in tertiam partem decoquenda, adiectis, si videbitur, aliquibus aromatis ex is, quae supra rettuli, ut sit odoratior vini curatio. Mustum autem antequam de lacu tollas, vasa rore marino vel lauro vel myrto subfumigato et large repleto, ut in effervescendo vinum se bene purget; postea vasa nucibus pineis suffricato. [5] Quod vinum volueris dulcius esse, postero die, quod austerius, quinto die, quam sustuleris, condire oportebit et ita supplere et oblinire vasa. Nonnulli etiam suffumigatis seriis prius condituram addunt et ita mustum infundunt. XXVI. NE VINUM ACESCAT. In quo agro vinum acescere solet, curandum est, ut, cum uvam legeris et calcaveris, priusquam vinacea torculis exprimantur, mustum in cor<ti>nam defundas et aquae dulcis puteanae ex eodem agro partem decimam adicias et coquas, donec ea aqua, quam adieceris, decocta sit. Postea cum refrixerit, in vasa defundas et operias et oblinas; ita diutius durabit et detrimenti nihil fiet. [2] Melius est, si veterem servatam compluribus annis aquam addideris, longeque melius, si aquae nihil addideris et decimam musti decoxeris frigidumque in vasa transtuleris, et si in sextarios L musti heminam gypsi miscueris, posteaquam decoctum refrixerit. Reliquum mustum, quod e vinaceis fuerit expressum, primo quoque tempore absumito aut aere commutato. XXVII. DE VINO DULCI FACIENDO. Vinum dulce sic facere oportet: uvas legito, in sole per triduum expandito, quarto die meridiano tempore calidas uvas proculcato; mustum lixivum, hoc est, antequam prelo pressum sit, quod in lacum musti fluxerit, tollito; cum deferbuerit, in sextarios quinquaginta irim bene pinsitam ne plus unciae pondere addito; vinum a faecibus eliquatum diffundito. Hoc vinum erit suave, firmum, corpori salubre.

---

Columella, DE RE RUSTICA LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
