Latin
Book 2
Columella, De Re Rustica Libri XII 2.1.13
Not analysed yet
IX. Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat: adorei modios novem, si est laetum solum; si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum qui bene uberem campum in singula iugera tritici quinque et adorei octo modiis obserere praecipiunt, atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent. Nobis ne istam quidem, quam praediximus,mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio. Loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur, atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris. Temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus. Nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat. Caeli, cum aut pluvium aut siccum est. Nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat. Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur. Collis enim quamvis granum robustioris aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit. Ordeum nisi solutum et siccum locum non patitur. Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum volunt arvum. Hoc nullam mediocritatem postulat: nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbres, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinet. Hoc si lutoso commiseris, emoritur. . Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus, quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus, idemque vel pinguis, vel exilis est, quattuor; quoniam e contrario macer tantumdem seminis poscit. Nam nisi rare conseritur, vanam minutam spicam facit. At ubi ex uno semine pluribus culmis fruticavit, etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus, quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto, quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur: hanc enim potissimam ducimus. Sed est et altera, cum cogit necessitas: trimestrem vocant agricolae. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est humida et sine vaporibus, recte committitur. Ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeritur et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere. Si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, <tanto> commodius proveniet. Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimestre semen: quippe idem iactum autumno melius respondet. Sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et ordeum Galaticum et halicastrum, granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem salsam nonnumquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio humore corrumpit, et locis calentibus sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eiusmodi medeamur. Nam ubi vel uligo, vel aliqua pestis segetem enecat, ibi columbinum stercus, vel si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est, omnem inde humorem facto sulco deducere: aliter vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt, atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt, non dubitantes proventura, quae sic sata sint. Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne fiat, remedio est aquae mixtus succus herbae, quam rustici sedum appellant; nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur. Quidam cucumeris anguini humorem expressum, et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant. Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos, et ita noxia animalia submovent. Illud deinceps praecipiendum habeo, ut demissis segetibus iam in area futuro semini consulamus. Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet, separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis humidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibeatur. Neque enim dubium est, ex robusto semine posse fieri non robustum. Quod vero protinus ex levi natum sit, numquam robur accipere manifestum est. Ideoque Virgilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: