# De Re Rustica Libri XII 4.1.12-14

Columella, De Re Rustica Libri XII, 4.1.12 to 4.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-libri-xii/4.1.12

XII. Putationem sequitur iam pedandae vineae cura; verum hic annus nondum vehementem palum aut ridicam desiderat; notatum est a me plerumque teneram vineam melius adminiculo modico quam vehementi palo adquiescere. Itaque aut veteres, ne novae radicem agant, arundines singulis viticulis applicabimus binas, aut si regionis conditio permittit, de vepribus hastilia, quibus adnectantur sengulae transversae perticae in unam partem ordinis: quod genus iugi canterium vocant rustici; plurimum id refert esse, quod paulum infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transversa potius se fundat, quam in edita, ventosque facilius sustineat subnixus canterio. Idque iugum intra quartum pedem convenit allevari, dum se vinea corroboret. XIII. Impedationem deinde sequitur alligator. Cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus, observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet - nam ea res uncam vitem facit - sive ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur, quod nec mihi displicet, recta arundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert. Nam dum novella vinea est, quam mollissimo nectenda est, quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit. Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva. Non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum arundinum quoque folia. XIV. Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur. Iis, ut dixi, canterius propius a terra, quam vitibus ordinariis submittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis illigent suis, ne ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minutim soli terga comminuat. Hanc planam fossuram maxime nos probamus. Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae nudavit summas, et ad inferiores radiculas hibernos transimist imbres. Numerus autem fossionis aut idem esse debet qui primi anni, aut una minus. Nam utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere. Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris. Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est submittenda; tanto quidem magis quod tenera eius aetas non sustinet et fetu et materiis onerari.

---

Columella, DE RE RUSTICA LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
