Latin
4.1.21 to 4.1.22
Columella, De Re Rustica Libri XII 4.1.21-22
Not analysed yet
XXI. Quinquennis vineae non alia est putatio, quam ut figuretur, quemadmodum institui dicere supra, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque brachiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. haec brachia sat erit interim singulis palmitibus in fructum submitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis, quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui debeant, incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat. Siquidem luxuriosa vitis nisi fructu compescitur, male deflorescit, et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. Itaque pingui terra singulis brachiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut na vitis octo serviat palmitibus; nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit. Illa enim pergulae magis, quam vineae figuram obtinet, quae supra hunc modum materiis distenditur. Nec debemus committere, ut brachia pleniora trunco sint, verum assidue, cum modo e lateribus eorum flagella licuerit submittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iuguum excedant; sed novellis palmis semper vitis renovetur. Quae si satis excreverint, iugo superponantur; sin aliqua earum vel praefracta, vel parum procera fuerit locumque idoneum obtinebit, unde vitis anno sequenti renovari debeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti brachii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit. Atque haec ratio bene institutarum vinearum in perpetuum custodienda erit. XXII. Si vero aliter formatas acceperimus vineas, et multorum annorum neglegentia supervenerint iugum, considerandum erit, cuius longitudinis sint duramina, quae excedunt praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est applicitus. Is enim a vite submovetur, et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserint, ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepsserint, maiore sumptu restituetur. Mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit. Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci; at si robusta et integra, minorem operam desiderat. Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur, angusteque deputatur, et intere quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte, quae vulnerata est, pampinum fundere. Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive pongius prosiluerit, in flagellum submittitur, sive brevius, in pollicem, sive admodum exiguum, in furunculum: is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non annodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam: quae cum convaluit et quasi brachium fecit, licet tunc supervagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere. Multi sequentes compendium temporis, tales vineas supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem: quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat, ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant. Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat superpositam valentem materiam, qua possit inolescere, solis halitu torretur; mox deinde roribus et imbribus putrescit. Attamen cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat, et e radicibus novellos prorumpentes caules transmittat, qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire. Haec autem ita fieri debebunt, si vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt. Namque aliter incassum dependitur opera, quoniam degeneres etiam renovatae pristinum servabunt ingenium; at quae summa parte terrae, vix adhaerebunt, et deficient ante quam convalescant. Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo modo restituendam censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, arenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis, quae vitem non alit. Ceterum si vacat his et horum similibus incommodis, potest ea ratione fieri restibilis vinea, quam priore libor praecepimus. Illa rursus mali generis vineta, quae quamvis robusta sint, propter sterilitatem fructu carent, ut diximus, emendantur insitione facta, da qua suo loco disseremus, cum ad eam disputationem pervenerimus.