# De Re Rustica Libri XII 5.1.4-7

Columella, De Re Rustica Libri XII, 5.1.4 to 5.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-libri-xii/5.1.4

IV. Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse cognovi, maxime probantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes; deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur; eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circummunitae per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque flectuntur; eas nonnulli characatas vocant. [2] Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur. Omnium autem stationis fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel sulco semina deponuntur. Quoniam pastinationis expertus sunt exterarum gentium agricolae; quae tamen ipsa paene supervacua est iis locis, quibus solum putre et per se resolutum est; namque hoc imitamur arando, ut ait Virgilius, id est etiam pastinando. [3] Itaque Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae, quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager provincialis rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina. V. Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe, densiore, sulco ponenda est. [Sed et] scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis, in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur. Soli tamen ante bonitas exploranda est. Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est. [2] Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est; latitudine tamen bipedanea; vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur. [3] Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora; sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes, aut [ut] plurimum ternos inter semina relinquant; transversa rursus laxiora spatia faciant, per quae vel fossor vel arator incedat. [4] Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit, semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat vitem cogi deorsum agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in semiplenis scrobibus nimius humor, antequam convalescant, semina necat. [5] Quare utilius existimo repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies adobrui. Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina. [6] Ubi vero iam corroborata fuerint, nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventur. Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice; de qua re quid sentiam, iam superioribus voluminibus professus sum. [7] Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros in quibus non aeque bene translata semina quam immota respondeant, sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter, explorandum esse

---

Columella, DE RE RUSTICA LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
