# De Re Rustica Libri XII 5.1.8-9

Columella, De Re Rustica Libri XII, 5.1.8 to 5.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-libri-xii/5.1.8

Quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset. Depositam ergo stirpem, id est malleolum vel viviradicem, formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. [8] Nam nisi adminiculum tenerae [viti] atque infirmae contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit. Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis; nam usque in sesquipedem coercenda est. [9] Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut brachiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae sunt. Alii capitatas vineas, alii brachiatas magis probant. Quibus cordi est in brachia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quidquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor brachia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli singula aspiciant. [10] Sed haec brachia non statim primo anno tam procera submittuntur,ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex brachis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi. [11] Putationibus autem ratio eadem est, quae in iugatis vitibus; uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur; pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret. [12] Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest,cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt, qui sic formatas vineas habent, et eam rationem sequuntur detrahendi vitibus brachia, quod ipsa capita sine ulla exstantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in brachiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur; saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet. [13] Atque haec quidem cultura vel brachiatis vel capitatis [vitibus,] antequam gemment, adhibetur. Cum deinde gemmaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator, et supervacuos deterget, fructuososque palmites submittit, qui cum induruerunt, velut in coronam religantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in luxuria properent omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat. [14] Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur, ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat; locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uvae contegantur; et si parum pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur. [15] M. Quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur. Atque haec capitatae brachiataeque vitis cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam iugata. [16] Nonnullos tamen in vineis characatis animadverti, et maxime elvenaci generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant. [17] Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec umquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis condicio solam eam culturam recipit, bipedaneis scrobibus malleolus deponitur, qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur; eaque primo anno compescitur in duas gemmas; sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium. [18] Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae, nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur in alterum interordinium; atque ita pars ea quae fuerat occupata, vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit. [19] De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondant; aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit; quae ratio mihi quoque commodior videtur.

---

Columella, DE RE RUSTICA LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
