Latin
Book 6, lines 6.1.57-6.1.60
Columella, De Re Rustica Libri XII 6.1.57-60
Not analysed yet
[2] Omnisque dolor oculorum inunctione succi plantaginis cum melle acapno, vel si id non est, utique thymino celeriter levatur. Nonnumquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque repressum est infuso naribus viridis coriandri succo.
XXXIV. Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git appellatur. Cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Et nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum praebeas. Suppuratio melius ignea lamina, quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur. [2] Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur; quod cum accidit, quaternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt; nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituita per nares elicit, et pecudem expurgat.
XXXV. Rara quidem, sed et haec est equarum nota rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae signa sunt, cum per pascua veluti exstimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere ac desiderare aliquid videantur. Mentis error discutitur, si deducas ad aquam. [2] Tum demum speculatae deformitatem suam, pristinae imaginis abolent memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis, quibus mularum greges curae est submittere.
XXXVI. In educando genere mularum antiquissimus est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem; quorum si alter alteri non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur. [2] Equam convenit quadrimam usque in annos decem amplissimae atque pulcherrimae formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad foetum non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni.