# De Re Rustica Libri XII 6.1.61-62

Columella, De Re Rustica Libri XII, Book 6, lines 6.1.61-6.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/de-re-rustica-libri-xii/6.1.61

[3] Verum tamen ut equae dictos in usus minore cura reperiuntur, ita maior est labor eligendi maris, quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum. Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam sobolem forma vel sexu progenerant. Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares, quam feminae reditum patrisfamiliae minuunt. At quidam contempti ab aspectu pretiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate, rarissime sollicitatur ad venerem. [4] Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectae asinae cum superiectu eblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.
XXXVII. Est et alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat, et cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore temperat, et sic veneri modestior admittitur. [2] Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur. [3] Mula autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum foetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum. [4] Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma praestantius, quam quod seminavit asinus. Posset huic aliquatenus comparari, quod progenerat onager, nisi et indomitum et servitio contumax silvestris more, strigosum patris praeferret habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus [magis] quam filiis utilior est. Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate, quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert.

---

Columella, DE RE RUSTICA LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columella.html.
