Latin
Book 8, lines 8.1.10-8.1.1
Columella, De Re Rustica Libri XII 8.1.10-1
Not analysed yet
IX. DE TURTURIBUS Turturum educatio supervacua est, quoniam id genus in ornithone nec parit nec excudit. Volatura ita ut capitur farturae destinatur, eaque leviore cura quam ceterae aves saginatur, verum non omnibus temporibus. Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit, et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturis minuitur. [2] Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud quam obicitur esca, sed praecipue milium, nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat, verum quod semine huius maxime delectatur. Hieme tamen offae panis vino madefactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi. [3] Receptacula non tamquam columbis loculamenta vel cellulae cavatae fiunt, sed ad lineam mutuli per parietem fixi tegeticulas cannabinas adcipiunt, praetentis retibus quibus prohibeantur volare, quoniam si id faciant, corpori detrahunt. In his adsidue pascantur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet, satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures. [4] Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur, tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et [id] ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur.
X. DE TURDIS Turdis maior opera et inpensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent, quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos adpetere feri, si mansuetos id facere viderint. [2] Locum aeque munitum et apricum quam columbae desiderant, sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insidant cum satiati cibo requiescere volunt. Hae perticae non altius a terra debent sublevari quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint. [3] Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis quae super perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit.