Latin · ~2 min
1.1.19 to 1.1.20
Columella, Res Rustica 1.1.19-20
Not analysed yet
Quod ego praeceptum, si posset his temporibus observari, non immutarem. Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat. Nam qui longinqua, ne dicam transmarina rura mercantur, velut heredibus patrimonio suo et,quod gravius est, vivi cedunt servis suis, quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur et corrupti post flagitia, quae commiserunt, sub exspectatione successorum rapinis magis quam culturae student.