Latin · ~2 min
1.15 to 1.16
Columella, Res Rustica 1.15-16
Not analysed yet
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium. 'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod "nec orientem solem videmus nec occidentem."