Latin
1.18 to 1.19
Columella, Res Rustica 1.18-19
Not analysed yet
Nundinarum etiam conventus mani- festum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusticae. Illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres civitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebanturin senatum; ex quo, qui eos evocabant, viatores nominati sunt. Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus vastatas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam.