Latin · ~1 min
Book 1, Chapter pr
Columella, Res Rustica 1.2
Not analysed yet
Quas ego causas, P.Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam; neque prudentis est credere Tellurem, quae divinam et aeternam iuventam sortita com- munis omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem consenuisse.