Latin · ~3 min
1.21 to 1.23
Columella, Res Rustica 1.21-23
Not analysed yet
At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,vereor, ne supremus ante me dies occupet quam universam disciplinam ruris possim cognoscere. Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet. Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque frustretur. Caeli et anni praesentis mores intueatur, neque enim semper eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas aut hiems, nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus; quae praenoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non quemquam posse crediderim. Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget,