Latin · ~4 min
1.3.1 to 1.3.4
Columella, Res Rustica 1.3.1-4
Not analysed yet
Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro 1 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum. Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu certiorem. Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum. Multum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet; deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur; nec non nihil esse etiam parvo vehi, si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam tueri propria; servos quoque, qui secuturi patrem familiae sint, non aegre iter pedibus ingredi. De bonitate aquae ita omnibus clarum est ut pluribus non sit disserendum.