Latin · ~2 min
1.4.3 to 1.4.4
Columella, Res Rustica 1.4.3-4
Not analysed yet
Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest. Haec autem consequemur,si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti: Ventos et proprium caeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultus habitusque locorum Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentiumcolonorumnostrapromiserimus