Latin · ~3 min
1.4.9 to 1.4.10
Columella, Res Rustica 1.4.9-10
Not analysed yet
Quod incohatur aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causasoffensarum. Suntquaedam loca, quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem. Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.