Latin · ~2 min
1.6.22 to 1.6.23
Columella, Res Rustica 1.6.22-23
Not analysed yet
Plurimum enim refert non adsiccato suco fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri. Area, si comperit, ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a procuratore despici possit, eaque optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem eventilata mundiora sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area.