Latin · ~2 min
2.1.6 to 2.1.7
Columella, Res Rustica 2.1.6-7
Not analysed yet
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus. Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur. De cuius cultu dicturos nos priori volumine polliciti iam nunc disseremus.