Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 10
Columella, Res Rustica 2.10.10
Not analysed yet
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.