Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 10
Columella, Res Rustica 2.10.18
Not analysed yet
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres. Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.