# Res Rustica 2.10.28-30

Columella, Res Rustica, 2.10.28 to 2.10.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/2.10.28

Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno demeti poterit et permanebit annis decem. Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus prae- cipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; nam si nox incessit, quantumcumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit ne ante quintam et vicesimam lunam terrae mandetur; aliter satae fere limacem nocere comperimus.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
