Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 11
Columella, Res Rustica 2.11.4
Not analysed yet
In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittat,quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sartio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu vulnerata, totus frutex emoritur.