Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 13
Columella, Res Rustica 2.13.3
Not analysed yet
Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime solo virus ciceris et lini, alterum quia sit salsae,alterum quia sitfervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo: Urit enim lini campum seges, urit avenac, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. Neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager sicut et milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.