Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 14
Columella, Res Rustica 2.14.9
Not analysed yet
Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat; quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat. Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res aliquantum faeni fructum adiuvat. De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.