Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 15
Columella, Res Rustica 2.15.5
Not analysed yet
Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum. Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non deesse; quod cum exili loco circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.