Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 17
Columella, Res Rustica 2.17.6
Not analysed yet
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur.