Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 2
Columella, Res Rustica 2.2.12
Not analysed yet
et inarandis. Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi; quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.