# Res Rustica 2.2.13

Columella, Res Rustica, Book 2, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/2.2.13

Iunci et graminis perniciesrepastinatio est, filicis frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
