Latin
2.2.14 to 2.2.15
Columella, Res Rustica 2.2.14-15
Not analysed yet
Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum. Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiamCornelium Celsum, non solumagricolationissed universae naturae prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores.