Latin
2.2.17 to 2.2.19
Columella, Res Rustica 2.2.17-19
Not analysed yet
et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos et paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem. Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequaverit, mediocrem. Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possintvideri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.