Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 2
Columella, Res Rustica 2.2.23
Not analysed yet
Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia non valent alte perfossa novalium terga rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque fetus grandeseunt.